V057T085 V057P143
Mi domine suavissime, Proxima Natalia occasionem mihi praebent patefacendi tibi
mentes meas. In primis gratias quam maximas tibo ago propter beneficia apud me
collocata, atque ut in posterum quoque perseveres, rogo.
Deinde illos dies a Deo tibi precor felices, praeterea vitam longam ac prosperam.
Utinam preces e caudiantur. Mihi inest spes ingens. Pergratum mihi feceris,
si quas pro me preces Deo solveris, ut Numini semper eius parere possim.
Ad postremum hanc epistolam hilari vultu exepias, rogo ... vale ... iterunque vale ...
Augustae Taurinorum
tertio jdus Decembris 1887
Tuus famulus
Alojsius Orione
N. B. Accepi litteras tuas atque omnia feci.
ยจ