V070T352 V070P324

[Minuta]

Ill.mo Sig. R. Ispettore Scolastico di Tortona,

Il Sottoscritto,

direttore dell’Istituto privato maschile detto di Santa Chiara in questa Città prega V. Sig.ria Ill.ma nel desiderio di dare porge umile domanda a V. Sig. Ill.ma perché voglia ottenergli dal Regio Provveditore agli Studi che si abbiano a dare in Istituto gli esami di licenza elementare, e se è possibile anche gli esami dalla IVa alla Va.      








V070P324b


Pro Dioecesi


Formula Professionis Fidei

Ego Sac. Orione Aloysius firma fide credo, et profiteor omnia, et singula, quae continentur in symbolo fidei quo sancta romana ecclesia utitur; videlicet:

Credo in unum Deum, Patrem Omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium.

Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex patre natum, ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis.

Et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria virgine, et homo factus est.

Crocifixus etiam pr Nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum scripturas. Et ascendit in coelum; sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos, et mortus, cuius regni non erit finis.

Et in Spititum Sactum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedit. Qui cum Patre ei Filio simul adoratur, et conglorificatur: qui locutus est per prophetas.

Et unam sanctam, catholicam, et apostolicam ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et expecto resurrectionem mortorum. Et vitam venturi seculi. Amen.

Apostolicas, et ecclesiasticas traditiones, reliquasque eiusdem ecclesiae observationes, et constitutiones firmissime admitto et amplector.

Item sacram scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cujus et iudicare de vero sensu et interpretatione sacrarum scripturarum, admitto; nec eam umquam, nisi iuxta unanimem consensum patrum accipiam, et interpretabor. Profiteor quoque septem esse vera et proprie sacramenta novae legis a Iesu Christo Domino Nostro instituta, atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria: scilicet baptismum, confirmationem, eucharistian, poenitentiam, extremam unctionem, ordinem, et matrimonium, illaque gratiam conferre; et ex his baptismum, confirmationem, et ordinem, sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et adprobatos ecclesiae cathoicae ritus, in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio, et admitto.

Omnia et singula, quae de peccato originali, et de iustificatione in sacrosancta tridentina synodo definita et declarata fuerunt, amplector, et recipio. Profiteor pariter, in missa offeri Deo verum, proprium, et propitiatorium sacrificuim, pro vivis et defunctis; atque in sanctissimo eucharistiae sacramento esse vere, realiter, et substiantialiter corpus, et sanguinem, una cum anima, et divinitate Domini Nostri Iesu Christi, fierique








V070P324c

conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica ecclesia transubstantiationem appellat. Fateor etiam, sub altera tantum specie, totum atque integrum Christum, verunque sacramentum sumi. Constanter teneo, purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis iuvari. Similter et sanctos una cum Christo regnantes, venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro Nobis offerre; atque eorum reliquias esse venerandas. Firmissime assero imagines Christi, ac deiparae semper virginis, nec non aliorum sanctorum habendas, et retinendas esse, atque ei debitum honorem ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in ecclesia relictam fuisse, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam, catholicam, et apostolicam romanam ecclesiam, omnium eccesiarum matrem, et magistram agnosco, romanoque pontifici, beati Petri apostolorum principis successori, ac Iesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo, et iuro. Coetera item omnia a sacris canonibus, et oecumenicis conciliis, ac praecipue a sacrosancta tridentina synodo (1) et ab oecumenico concilio vaticano tradita, definita ac declarata, praesertim de romano pontificis primatu, et infallibilis magisterio indubitanter recipio atque profiteor: simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab ecclesia damnatas, et reiectas, et anathematizatas, ego pariter damno, reiicio, et anathematizo. Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem integram, et inviolatam, usque ad extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere, et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem Sac. Orione Aloysius spondeo, voveo ac iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia.

Formula Iurisiurandi

Ego... firmiter amplectorac recipio omnia et singula, quae ab inerranti Ecclesiae magisterio definita, adserta ac declarata sunt, praesertim ea dostrinae capita, quae huius temporis erroribus diresto adversantur. Ac prinum quidem Deum, rerum omnium pincipium et finem, naturali rationis lumine per ea quae facta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tamquam causam per effectus, certo cognosci, adeoque demonstrari etiam posse, profiteor. Secundo, externa revelationis argumenta, hoc (1) Ex Decret. Die XX Jannuarii 1827. Quod a priscis ecclesiae temporibus etc. est facta divina, in primisque miracula et prophetias    

V070P324d

admitto et agnosco tamquam signa certissima divinitus ortae christianae Religionis, eademque teneo aetatum omnium atque hominum, etiam huius temporis, intelligentiae esse maxime accomodata. Tertio: Firma pariter fide credo, Ecclesiam, verbi revelati custodem et magistram, per ipsum verum atque histiricum Christum, quum apud nos degeret, proxime ac directo insitutam, eandemque super Petrum, apostolicae hierarchiae principem eiusque in aevum successores aedificatum. Quartu: Fidei doctrinam ab Apostolis per orthodoxos Patres eodem sensu eademque semper sententia ad nos usque transmissam, sincere recipio; ideoque prorsus reiicio haereticum commentum evolutionis dogmatum, ad uno in alium sensum transeuntium, diversum ad eo, quem prius habuit Ecclesia; pariterque damno errorem omnem, quo, divino deposito, Christi Sponsae tradito ab Eƒque fideliter custodiendo, sufficitur philosophicum inventum, vel creatio humamae conscentiae, hominum conatu sensim efformatae et in posterum indefinito progressu perficiendae. Quinto; certissime teneo ac sincere profiteor, Fidem non esse coecum sensum religionis e latebris subconscientiae erumpentem, sub pressione cordis et inflexionis voluntatis moraliter informatae, sed verum assensum intellectus veritati extrinsecus acceptae ex audito, quo nempe, quae a Deo personali, creatore ac Domino nostro dicta, testata et revelata sunt, vera esse credimus, propter Dei auctoritatem summe veracis. "Me etiam, qua par est, reventia, subiicio totoque animo adhaereo damnationibus, declarationibus, praescriptis omnibus, quae in Encyclicis litteris "Pascendi" et in Decreto "Lamentabili" continentur, praesertim circa eam quam historiam dogmatum vocant. - Idem reprobo errorem affirmantium, propositam ab Ecclesia fidem posse historiae repugnare, et catholica dogmata, quo sensu nunc intelligentur, cum verioribus christianae religionis originibus componi non posse. - Damno quoque ac reiicio eorum sententiam, qui dicunt, christianum hominem eruditiorem induere personam duplicem, aliam credentis, aliam historici, quasi liceret historico ea retinere quae credentis fidei contradicant, aut praemissas adstruere, ex quibus consequatur dogmata esse aut falsa aut dubia, modo haec directo non denegentur. Reprobo pariter eam Scripturae Sanctae iiudicandae atque interprendae rationem, quae, Ecclesiae traditione, analogia Fidei et Apostolicae Sedis normis posthabitis, rationalistarum commentis inhaeret, et criticen textus verut unicam supremanque regulam, haud minus dicenter quam temere amplectitur. - Sentantiam praeterea illorum reiicio qui tenent, doctori disciplinae historicae theologicae tradendae, aut iis de rebus scribenti seponendam prius esse opinionem ante conceptam sive de supernaturali origine catholicae traditionis, sive de promissa divinitus ope ad perennem conservationem uniuscuiusque revelati veri; deinde scripta Patrum singulorum interpretanda solis scientiae principiis sacra qualibet auctoritate seclusa, eƒque iudicii libertate, qua profana quaevis monumenta solent investigari.     

V070P324e

In universum denique me alienissimum ab errore profiteor, quo modernistae tenent in sacra traditione nihil inesse divini; aut, quod longe deterius, pantheistico sensu illud admittunt; ita ut nhil iam restet nisi nudum factum et simplex, communibus historiae factis aequandum; hominum nempe sua industria, solertia, ingenio scholam a Christo eiusque apostolis inchoatam per subsequentes aetates continuantium. Proinde fidem Patrum firmissime retineo et ad extremum vitae spiritum retinebo, de charismate veritatis certo, quod est, fuit eritque semper in episcopatus ab Apostolis successione (1); non ut id teneatur quod melius et aptius videri possit secundum suam cuiusque aetatis culturam, sed ut nunquam aliter credatur, nunquam aliter intelligatur absoluta et immutabilis veritas ab initio per Apostolos praedicata (2). "Haec omnia spondeo me fideliter, integre sinceresque servaturum et inviolatiliter custoditurum, nusquam ab iis sive in docendo sive quomodolibet verbis scriptisque deflectendo. Sic spondeo, sic iuro, sic me Deus etc.

Messanae, die XXII 1911

Episcopus Cancellarius Juratus Adnotanda

Vi Motus Proprii a Pio Papa X dati die prima Semptembris anni 1910, tenentur ad sequentem Professionem Fidei cum adnexo iureiurando faciendam: I. Singuli doctores, ante auspicandas inuente anno praelectiones in Seminariis clericorum. II. Clerici maioribus ordinibus initiandi; quorum singulis antea tradatur exemplar tum professionis fidei, tum formulae edendi iurisiurandi ut eas accurate praenoscant, adiecta violati iurisiusandi, ut infra, sanctione. III. Sacerdotes confessionibus excipiendis destinati et sacri cincionatores, antequam facultate donentur ea munia exercendi. IV. Parochi, Canonici, Beneficiarii ante ineundam beneficii possessionem. V. Officiales in curiis episcopalibus et ecclesiasticis tribunalibus, haud exceptis Vicario generali et iudicibus. VI. Adlecti concionibus habendis per quadragesimae tempus. VII. Religiosarum familiarum Congregationumque Moderatores et Doctores antequam ineant officium. Si quis autem, quod Deus avertat, iusiurandum violare ausus fuerit, ad Sancti Officii tribunal illico deferendus erit. S. Congregatio Consistorialis respondens dubiis propositis sic statuit die 25 Septembris, e. a.: I. Ad hoc iusiurandum praestandum tenentur confessarii et concionatores iandudun adprobati, parochi, beneficiarii, canonici in possessione beneficii. II. Deferendi sunt ad Sanctum Officium etiam qui iurisiurandi formulam subscribere renuerint. Haec formula, subscripto nomine, penes Curiam episcopalem advervanda est. (1) Iren., 4, c. 26. (2) Praesee. c. 28.