V086T175 V086P236
Maria spes nostra!
In Domino frater amatissime.
Mariam pro te orare non desinam, imo totis fraternis caritatis visceribus erga te afficior, ideoque cunctis diebus ad pedes Reginae Oropae, Matrisque nostra dulcissimae provolutus, toto corde te commendo maternae suae pietati: animum adde, Maria omnia potest, omnia vult quae ad bonum hominum et specialiter Sacerdotum redundat.
Confortare et gratia per Mariam nunquam deficiet. Cupio, ut Paulus, esse pro te anathema, sic faciam, sic curabo, sic preces effundam donec optatissima tua assequaris. Scito, amicum tuum nunquam tui oblivisci et laetus non moriar, donec inter fraterna mea brachia te commotus amplectar. Memento mei, vale in Domino.
Amicus tuus in Jesu C.
Sac. Ioan, Castelli,
familiarsi S. E. Card. Richelmj.
Commoratio mea est Taurini, Via Arcivescovado n° 12.
Oropae morabor usque ad 24 Septembris.
[sullo stesso foglio Don Orione scrive]:
E i nostri poveri figli?
sempre suo noiosissimo
D. Orione