V087T086 V087P078

[Minuta]

Quaerit. II, Quaenam sint vota reservata: Resp. Praeter vota in comunitate religiosa emissa quinque sunt vota Summo Pontifici reversata, scilicet, votum - castitatis, votum ingrediendi religionem approbatam, et tria vota peregrinationis ad limina Apost. SS. Petri et Pauli; ad terram Sanctam, ed ad Compostellam ad S. Iacobi templum.

Votum vero castitatis ut sit reservatum requiritur ut sit votum castitatis perfectae et perpetuae; ut sit proprie dictum; unde votum suscipiendi ordines sacros non esset reversatum, quia tantum indirecte et per conseguens respicit perpetuam castitatem; ut votum sit certum, abosolutum, liberum, perfectum, et remore virtutis principaliter emissum. - Votum religionis requiritur ut sit certum, absolutuum, perpetuum, et de religione approbata, in qua nempe vota solemnia fiunt. - Votum trinuum trium peregrinationum requiritur, ut sit certum, absolutum, et causa devotionis factum.

2° Quoad votum Caii optimi iuvenis, graviter aegrotantis peregrinandi pedibus ad limina apostolorum, ut in casu si convalescat, non est reversatum, ut superius memoravi, quia conditionatum, nec totaliter liberum, nec causa devotionis factum.

Ad haec - hic agitur de votis disiunctivis vocabulis nuncupatis, et electio fit a vovente qui potest eligere partem benigniorem.

Nec reversatum est ex hoc quod Caius emisit votum peregrinandi pedibus, si convalescat, sed sicut per valetudinem pedibus peregrinari non poterat quippe qui gravi impedimento huc afflictaretur ita nullomodo disinunctivis votis tenetur ergo... nec ad primum nec ad secundum.

               V087P079

Ad III - Voti commutatio definitur: Substitutio unius materiae, in locum illius, quae voto promissa fuit, facta sub eadem voti obligatione. Triplici modo commutatio fieri potest: in melius, in aeguale, (morale) et in minus.

Commutatio in melius fieri potest ab ipso vovente etiam sive speciali causa ratio est quia minus in meliori continetur.

In certe aequale fieri potest a superiore probabilius, ab ipso vovente fieri nequit (D’Annibale); ratio quia ipse debet Deo dare quod in specie promisit, in praxi tamen si vovens propria auctoritate votum in certe aequale commutavit, et materiam commutatam jam praestit, non potest ad primum votum adhuc adstringi, quia multi hac commutationem ipsi concedunt. Ad hanc autem commutationem iuxta causa requiritur, et cum auctoritate superioris pro justa causa sufficit minoratio periculi transgressionis, et etiam major propentio subiecti, et si opus dubie aequale est, sufficit notabis molestia in eo adimplendo.

Skibinski

Ego infrascriptus testor juvenem Martinum Skibinski mansisse apud Religionem filiorum Divinae Providentiae a die V Aprilis ad mensem anno anni usque hodie, e.

Et habuit semper vitam egit exemplarem et.

Ipse abiit apud tantummodo in patriam ratione visendi parentes