V091T214 V091P303
[Testo trascritto - le prime righe da terzi, poi da Don Orione]
... ad primum respondeo: Circa formalem justificatîonis causam tanta fuit apud novatores opinionum multiplicitas et confusio, ut ipse Lutherus non unam proposuerit sententiam, nec eius discipuli conveniunt in eo interpretando: quod etiam de Calvino dici debet. Omnes tamen Novatorum errores ad quinque revocat Bellarminus (in suo libro 2° de Iustificatione caput I) sic disquerens: “Errores de justificatione quinque numerari posse videtur. Unus est formalem causam justificationis esse fidem. Id enim (saltem verbo) tum in Lutheri scriptis, tum in Augustana confessione reperimus.
Alter,
formalem causam justificationis esse Christi oboedientiam et
justitiam nobis imputatam; id enim Illiricus ed alii pluri docent.
Tertius, formalem justificatinis causam esse justitiam Dei
essentialem nos inhabitantem: id enim docuit Oriander. - Quartus,
formalem causam justificationis esse
justitiam Dei
sitam proprie in sola remissione peccati. Id enim Calvinus affirmat,
quamvis non neget, (ut diximus) ad justificationem requiri etiam
imputationem justitiae Christi. - Quintus, formalem causam
justificationis duplicem esse: justitiam nostram inhaerentem et
Christi justitiam impertatam.
Error porro fundamentalis coeterorum omnium in re praesenti hic est: Novatores distinguunt omnino justificationem a sanctificatione, et dicunt justificationem esse mere forinsecam declarationem quod divinae justitiae satisfactum sit, per eam non remitti peccata sed tegi seu occultari: non amplius imputari ad poenam sed manere culpam in anima; - quoad santificationem autem, eam extrisecam esse dicunt, quia fit per imputationem justitiae Christi; non vero intrinsecam, non enim fit per donum animae infusum, eique inhaerens: unde sicut justificatio in imputatione justitiae Christi reponenda est. Negant ergo internam renovationem, qua quis ex peccatore fit justus - etsi enim quandoque dicant sanctificationem esse subjectivam, aut per eam infundi vitae principium; hoc tamen addunt, paulatim minuit peccatum (concupiscentiam) sed illum non destruit.
[manca continuazione]
... est justitia Dei non qua ipse justus est, sed qua nos justos facit, qua videlicet ab eo donati renovamur spiritu mentis nostrae; et non modo reputamur, sed vere justi nominamur et sumus, justitiam in nobis recipientes unusquisque suam... in hac impî
V091P304
justificatione... per Spiritum Sanctum caritas Dei diffunditur in cordibus eorum qui justificantur, atque ipsis inhaereret, unde in ipsa justificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo pe Jesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et caritatem.
Et Can. 10: “Si quis dixerit, homines sine Christi justitia per quam nobis meruit justificari, aut per eam ipsam formaliter justos esse: - anathema sit.
“Et
clarius Can. 11” Si quis dixerit, hominem justificari vel sola
imputatione justitiae Christi, vel
sola imputatione justitiae Christi
vel sola remissione peccatorum, exclusa gratia et caritate, quae in
cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur, atque illis
inhaereat, aut etiam gratiam qua justificamur esse tantum favorem
Dei: anathema sit.
Hinc
sequitur quod impii formaliter justificantur per donum animae infusum
eique intrinsecus inhaerens, quo sese justitiati
justi fiunt; et non per externam imputationem justitiam Christi, aut
per solam peccatorum remissionem.
Quoad secundam partem: Verba Concilii Tridentini: “Fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix nostrae justificationis” minime intelliganda sunt in sensu Novatorum quinscilicet sola fides sufficiat ad justificationem; hoc enim expresse damnavit idem Concilium in Canone 9; sed intelligenda sunt in sensu quod per fidem disponimur ad justificationem ita, ut justificationem consequamur quando coeterae dispositiones ei adjungantur et sic habetur infusio gratiae et caritatis.