V114T205 V114P292
[Da copia ciclostilata di cui si riporta solo l’inizio e la fine]
Professio Fidei
a Pio PP. IV praescripta
Ego Sac. Aloysius Orione firma fide credo, et profiteor omnia, et singula, quae continetur in symbolo fidei, quo Sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factotem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum...
... Hanc vero Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eandem integram, et inviolatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime (Deo adiuvante) retineri, et confiteri, atque a meis subiditis, vel illis quorum cura ad me in munere meo spectabit teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum.
Ego idem Sac. Aloysius Orione Operis Div. Prov.tiae spondeo, voveo, ac iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia.
Sac. Aloysius Orione O.D.P.