V114T206 V114P292b
[Da copia ciclostilata di cui si riporta solo l’inizio e la fine]
Jurisiurandi Formula
a Pio PP. X praescripta
(Motu Proprio diei 1 Septembris 1910)
Ego Sac. Aloysius Orione firmeter amplector ac recipio omnia et singula, quae ab inerranti Ecclesiae magisterio definita, adserta ac declarata sunt, praesertim ea doctrinae capita, quae huius temporis erroribus directo adversantur. Ac primum quidem Deum, rerum omnium principium et finem, naturali rationis lumine per ea quae facta sunt, hoc est per visibilia creationis opera, tamquam causam per effectus, certo cognosci, adeoque demonstrarsi etiam posse, profiteor ...
… Haec omnia spondeo me fideliter, integre sincereque servaturum et inviolabiliter custoditurum, nusquam ab iis sive in docendo sive quomodolibet verbis scriptisque deflectendo. Sic spondeo, sic iuro, sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia.
E domo Maria S.S. Immacolate
Banditi (Bra), die secunda Septembris 1912
Sac. Orione Aloysius
Operis Divinae Providentiae